#Act. VIII#Isai. LIII#Ezech. XXXVI
Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam quae descendit a Jerusalem in Gazam, id est in Africam. Quasi dicat: Vade ad viam per quam a Jerusalem per Gazam descenditur in Africam. Haec scilicet Gaza destructa est. Vetus enim Gaza, quae olim erat terminus Chananaeorum juxta Aegyptum, destructa erat, et loco ejus aedificata est alia. Et surgens abiit. Et ecce vir Aethiops eunuchus, potens in domo Candacis reginae, qui erat super omnes gazas ejus. Erat enim consuetudo eunuchorum custodire thesauros potentum, venerat adorare in Jerusalem. Et, ut traditur in aliis historiis, per eum miserat multa dona templo in Jerusalem Candacis regina Aethiopum. Et vide quia omnes reginae Aethiopum dicebantur Candaces; sicut Romani imperatores dicebantur Caesares, nec habebat regimen regio illa nisi a feminis. Cumque reverteretur Aethiops ille, sedens super currum, et legens Isaiam prophetam, dixit Spiritus Philippo: Accede, et adjunge te currui. Accedens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam, et dixit: Putasne intelligis quae legis? Qui ait: Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? Et rogavit Philippum, ut ascenderet currum, et sederet secum. Erat autem hic locus Scripturae quam legebat qui, Domino procurante, sic legendus occurrerat: Tanquam ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum. Respondens autem eunuchus Philippo, dixit: Obsecro te, domine, ut dicas de quo propheta haec dicit? de se, an de alio aliquo? Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura hac, de qua scilicet quaerebat, evangelizavit illi Jesum. Et dum irent per viam, pervenerunt ad quamdam aquam. Et ait eunuchus: Ecce aqua, quis prohibet me baptizari? Ad quem Philippus: Si credis ex toto corde, licet tibi baptizari. Ad quem ille: Credo Dei Filium esse Jesum. Et vide, quia cum in Spiritu videret Philippus eunuchi fidem, voluit tamen ab eo extorquere confessionem manifestam, nolens eum subito baptizare, ut daretur exemplum baptizantibus et baptizandis interrogandi et confitendi. Unde hodie cum quadam dilatione et protelatione scrutiniorum, celebratur solemne baptisma in Sabbato paschali, quia incipiunt scrutinia in media Quadragesima ab ea die, qua cantatur: Dum sanctificatus fuero. Et jussit stare currum, et descenderunt ambo de curru, et baptizavit Philippus eunuchum. Et cum ascendisset de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus, sed ibat per viam suam gaudens. Philippus autem inventus est in Azoro, et pertransiens, evangelizabat cunctis civitatibus, donec veniret Caesaream. In qua legitur domum habuisse, cujus usque hodie apparent vestigia; nec non et cubiculum quatuor filiarum ejus virginum prophetissarum. Nunc redit historia ad ordinem suum prosequens de Paulo, et continuatur ei quod supra dictum est. Saulus devastabat Ecclesiam. Quod enim dictum est de Philippo, et conversione eunuchi, quasi incidens fuit.